Fabellae 공개
[search 0]
Download the App!
show episodes
 
Loading …
show series
 
Dōrippa, amīca Lȳdiae, sōla habitat Rōmae in domō apud Tiberim flūmen. Forēs domūs cūstōdit iānitor, cui nōmen est Sanniō. Dōrippa Lepidum amīcum habēbat, sed iam eum ē domō suā pepulit, quia eum falsum amīcum esse arbitrātur. Domum reversus Dōrippa iānitōrī “Sī Lepidus redit” inquit, “nōlī admittere eum! Virum illum improbum iam vidēre nōlō. Nōn m…
  continue reading
 
Magister Diodōrus, postquam discipulōs numerōs breviter scrībere docuit, sex numerōs iīs dictat: ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’, ‘quadringenta’, ‘nōngenta’. Cūr magister ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīcit, nōn ‘quadringentī’ et nōngentī’? Numerī quī in -genta dēsinunt sunt neutrum plūrālis. Quisque discip…
  continue reading
 
Mīciō mercātor cum fīliō suō Marīnō Graeciam petit. Mercēs suās magnō pretiō in Graeciā vēndere vult et illīc novās mercēs minōre pretiō emere, quās deinde in Italiā vēndet pretiō māiōre. Hōc modō mercātor prūdēns magnam pecūniam facere solet. Certē mercātor dīves est Mīciō. Dum nāvis ventō secundō per mare ve…
  continue reading
 
Mīciō est mercātor quī Ōstiae prope portum habitat. Vir dīves est, quī mercēs suās, quae ex terrīs aliēnīs advehuntur, magnō pretiō in Italiā vēndit. Fīlius Mīciōnis, cui nōmen est Marīnus, iam adulēscēns est septendecim annōrum. Marīnus puer apud magistrum suum optimus discipulus erat, quī nōn modo litterās et numerōs …
  continue reading
 
Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit, quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’ Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc autem i…
  continue reading
 
Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur. “Certē tū vir beātus es, Iūlī”, inquit Cornēlius, “nam vīllam magnificam possidēs cum magnā familiā atque uxōre pulcherrimā.” Iūlius: “Mea uxor nōn pulchrior est quam tua. Tū quoque es vir beātus, Cornēlī, qua…
  continue reading
 
Quibus litterīs significantur numerī? Litterae septem quibus numerī significantur sunt C, D, I, L, M, V, X. Litterā i significātur numerus ‘ūnus’, V ‘quīnque’, X ‘decem’, L ‘quīnquāgintā’, C ‘centum’, D ‘quīngentī’, M ‘mīlle’. Ecce magnus numerus in quō omnēs numerōrum litterae iunguntur: MDCLXVI = mīlle sescentī sexāgintā sex […
  continue reading
 
Dominus, cum Tūsculum it, equō vehitur aut lectīcā portātur ā servīs suīs. Servī vērō asinīs vehī solent; sed servus quī medicum arcessere iubētur, nōn asinō pigrō, sed equō currente vehitur. Medicus quoque equō vehitur. Itaque brevī tempore ad aegrum venīre potest. Lēander Syrum equum ascendere vidēns interrogat: “Cūr tū …
  continue reading
 
Mēdus cum amīcā suā in patriam suam Graeciam īre vult. Mēdus: “In portū Ōstiēnsī bona nāvis nōs opperītur. Necesse est nōs ambulāre Ōstiam, neque enim equum aut asinum habēmus.” Lȳdia: “Ōstiam ambulāre nōn possumus. Nimis longa est via.” Mēdus: “Via Ōstiēnsis paulō longior est quam via Latīna Tūsculō Rōmam. Sī fessa es…
  continue reading
 
Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt. Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius, Mārcus et Quīntus, in cubiculō suō parvō dormit. Soror eōrum Iūlia etiam in parvō cubiculō cubat, sed hāc nocte male dormit, quia caput eī dolet; puella vigilāns gallum canentem exspectat. Fenestra cubiculī cl…
  continue reading
 
Hodiē māne Mārcus dīcit ‘sē ē lectō surgere nōn posse nec lūdum petere.’ “Cūr surgere nōn potes?” interrogat Dāvus. “Surgere nōn possum” respondet Mārcus, “quia aegrōtō. Caput mihi dolet.” Hoc dīcēns puer oculōs claudit et tergum ad Dāvum vertit. Dāvus Iūlium, patrem Mārcī, vocat: “Venī, domine, et aspice tuum Mārcum fīli…
  continue reading
 
In campō prope hortum Iūliī puerī pilā lūdere solent. Mārcus pilam sūmit et “Venī mēcum in campum, Quīnte!” inquit. Mārcus in campō cum frātre suō pilā lūdere vult. Mārcus et Quīntus campum petunt cum cane, cui nōmen est Cerberus. Puerī pilā lūdere incipiunt. Alter ad alterum pilam iacit, prīmum Mārcus ad Quīntum, quī pil…
  continue reading
 
Cornēlius suō Sextō fīliō kalendārium mōnstrat: “Ecce kalendārium Rōmānum, Sexte, cum nōminibus mēnsium et numerō diērum. Annus tōtus quot mēnsēs et quot diēs habet?” Sextus: “Duodecim mēnsēs et trecentōs sexāgintā quīnque diēs.” Cornēlius: “Hoc est kalendārium novum. In kalendāriō Rōmānō antīquissimō numerus mēns…
  continue reading
 
Avunculus Mārcī, cui nōmen est Aemilius, in Germāniā mīlitat. Illīc exercitus Rōmānus fīnēs imperiī Rōmānī ā Germānīs dēfendit. Castra exercitūs mīlle passūs ā flūmine Rhēnō sunt in magnā silvā, ubi hostēs sē occultant. Mīlitēs Rōmānī impetum Germānōrum ex- spectant, neque hostēs barbarōs timent. Rōmānī eni…
  continue reading
 
In vīllā Iūliī multa sunt cubicula parva et magna. Magnum est cubiculum Iūliī et Aemiliae, in eō magnus lectus est. Pater et māter in magnō lectō dormiunt. Cubicula līberōrum parva sunt et in iīs lectī sunt parvī. Mārcus et Quīntus et Iūlia in parvīs lectīs dormiunt. Servī multī in ūnō cubiculō magnō dormiunt. In cubiculō…
  continue reading
 
Līberī in lectīs suīs dormiunt. Aemilia dormīre nōn potest, quia sōla iacet in magnō lectō sine virō suō. Cūr Aemilia sōla est in cubiculō? Sōla est, quia Iūlius, vir eius, abest. Ubi est Iūlius? Is Rōmae est. Aemilia exit ē cubiculō, ōstium post sē claudit et intrat in ātrium, ubi circum impluvium ambulat. Mārcus, quī homi…
  continue reading
 
Iūlius est vir pecūniōsus quī magnam vīllam habet prope Tūsculum oppidum. Iūlius etiam tabernās habet in oppidō. Grūmiō est tabernārius quī Tūsculī pānem vēndit. Quī ipsī pānem suum facere nōn possunt pānem ā Grūmiōne emunt. Hōc modō ille pecūniam facit. Sed taberna ubi Grūmiō pānem vēndit nōn Grūmiōnis, sed Iūli…
  continue reading
 
Iūlius et Cornēlius sunt dominī Rōmānī. Iūlius est dominus pecūniōsus, quī magnam vīllam habet et magnam familiam, id est multōs servōs. Etiam decem equōs fōrmōsōs habet Iūlius. Cornēlius nōn tam pecūniōsus est quam Iūlius: is decem tantum servōs habet, et ūnum equum album. Cornēlius equum suum amat. Iūlius imperat: “Dūc…
  continue reading
 
Aemilia in cubiculō suō est cum Dēliā ancillā. Dēlia dominam suam ōrnat: margarītās circum collum Aemiliae pōnit. Aemilia ōrnāmentīs dēlectātur neque sine ōrnāmentīs ē cubiculō exit. Multās margārītas et gemmās pulchrās habet, neque ūnum tantum ānulum, sed decem ānulōs gemmātōs. Aemilia multa ōrnāmenta ā virō suō…
  continue reading
 
Syra et Dēlia, ancillae amīcae, ex ātriō exeunt. Syra: “Venī in cubiculum Iūliae. Illīc bonum speculum est. Iūlia speculum Aemiliae in cubiculō suō habet.” Syra et Dēlia in cubiculum Iūliae intrant. In cubiculō eius est parva mēnsa. Syra videt speculum, quod in mēnsā est. Syra. “Ecce speculum. Claude oculōs, Dēlia!” Dēlia oculōs…
  continue reading
 
Lȳdia est fēmina pulchra quae Rōmae habitat. Estne fēmina Rōmāna? Nōn Rōmāna est, sed Graeca. Lȳdia autem procul ā Graeciā habitat. Estne sōla? Lȳdia sōla habitat, neque sōla est Rōmae, nam multās amīcās Rōmānās et Graecās habet. Etiam amīcum habet Lȳdia, neque is Rōmānus est, sed Graecus, neque Rōmae habitat, sed prope opp…
  continue reading
 
Iūlius, quī magnam pecūniam habet, in magnā et pulchrā vīllā habitat cum familiā suā. Vīlla eius habet ātrium et peristȳlum et multa cubicula. Iūlius et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs, Mārcum et Quīntum, et ūnam fīliam, Iūliam. Iūlia parva puella est. Ubi est fīlia Iūliī et Aemiliae? Iūlia est in hortō vīllae…
  continue reading
 
Cornēlius est dominus Rōmānus, quī in oppidō Tūsculō habitat. Cornēlius duōs līberōs habet, Sextum fīlium et Cornēliam fīliam, et decem tantum servōs. Paucī sunt servī Cornēliī, quia Cornēlius nōn magnam pecūniam habet. Neque magnam vīllam habet Cornēlius, sed multōs librōs Latīnōs et Graecōs habet. Cornēlius est domin…
  continue reading
 
Aemilia, quae virum suum nōn videt, Dāvum interrogat: “Ubi est vir meus? Cūr nōn venit?” Dāvus audit dominum, quī Mēdum vocat: “Venī, Mēde! Venī, improbe serve!” Dāvus: “Audī! Dominus Mēdum vocat, sed Mēdus abest neque venit.” Aemilia: “Mēdus nōn venit quia pecūniam dominī suī habet. Is servus improbus est! Sed ecce venit vir meu…
  continue reading
 
Iūlia, fīlia Iūliī et Aemiliae, est parva puella laeta quae cantat et rīdet. Sed iam nōn cantat puella neque rīdet, sed plōrat: “Uhuhū!” Cūr plōrat Iūlia? Puella plōrat quia Mārcus eam pulsat. Mārcus est puer improbus quī parvam puellam pulsat − et rīdet! Aemilia audit fīliam quae plōrat. Iūlia Iūlium vocat: “Pater! Pa-ater!” M…
  continue reading
 
Quid est Tūsculum? Tūsculum est oppidum Rōmānum. Estne magnum oppidum? Tūsculum nōn magnum, sed parvum oppidum est. Ubi est Tūsculum? Tūsculum est in Italiā. Quis est Iūlius? Iūlius est vir Rōmānus. Cuius vir est? Vir Aemiliae est. Ubi est Iūlius? Est in oppidō Tūsculō. Estne Aemilia in oppidō? Nōn est. Cornēlius: “Ubi est vir t…
  continue reading
 
In imperiō Rōmānō multae sunt prōvinciae. Hispānia et Gallia sunt prōvinciae Rōmānae. Britannia quoque prōvincia Rōmāna est. Hispānia et Gallia et Britannia trēs prōvinciae in Eurōpā sunt. Ubi sunt prōvinciae Syria et Aegyptus? Syria in Asiā est, Aegyptus est in Āfricā. Britannia īnsula est. Num īnsulae sunt Gallia et Hispān…
  continue reading
 
Loading …

빠른 참조 가이드